Liber Leviticus*

Caput 16: Versus 12

De prunis altaris,etc. Spiritualibus verbis, quae Joannes, egresso Juda, in coena scripsit, quibus exponit quomodo ipse, cum sit in Patre et Pater in ipso Spiritum mittat; quomodo Pater agricola, ipse vitis, palmites apostoli, et alia multa, quae ad pietatem accendunt tanquam carbones ignisJoan. 18..Hauriens manu.70. Implebit manus suas thymiamate, compositionis subtilis, subtilia scilicet spiritualia orans, non terrena.Thymiamaorationem. Unde:Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo.Oravit enim Christus pro discipulis.
(* Traductions européennes)